monumenta.ch > Plinius > sectio 94

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 14, 93
{XV} Scaevolam quoque et L. Aelium et Ateium Capitonem in eadem sententia fuisse video, quoniam in Pseudolo sit:
Quod si opus est, ut dulce promat indidem, ecquid habet? - Rogas? Murrinam, passum, defrutum, mella,
quibus apparet non inter vina modo murrinam, sed inter dulcia quoque nominatum.